Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.2.1 Cic. Fam. 9.2.5 (English) >>Cic. Fam. 9.3.1

9.2.3 ac mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem. sed calumniabar ipse; putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiam si non suspicaretur: 'hic aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et hàbet navem paratam.' denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen λεληθότως consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo. habes rationem mei consili. 9.2.4 tibi igitur hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo. Magni autem intererit qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum; quamquam quo me coniectura ducat habeo, sed exspecto tamen. 9.2.5 te vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam cum hinc discesserimus, videri venisse in illa loca ploratum potius quam natatum. sed haec tu melius; modo nobis stet illud, una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adbibere volet, non modo ut architectos verum etiam ut fabros ad aedificandam rem publicam et potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere πολιτείας et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gnavare rem p. et de moribus ac legibus quaerere. mihi haec videntur; tu quid sis acturus et quid tibi placeat pergratum erit si ad me scripseris.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.2.1 Cic. Fam. 9.2.5 (English) >>Cic. Fam. 9.3.1

Powered by PhiloLogic